- BEGUARDI alias BEGUINI et BEGUINAE
- BEGUARDI, alias BEGUINI et BEGUINAEHarertici inGermania exorti, A. C. 1341. Monasticam vitam, sed sine caelibatu, affectabant, in hac vita omnimodam persectionem obtineri posse, gratiae auxiliô opus non esse, homines perfectos ab oboedientiz Magistratui debita, a ieiunio, precibus, bonisque operibus este immunes, divitias cum Euangelica perfectione consistere non poste assereures. Damnati in Concilio Viennensi A. C. 1311. Petrus Coens Hist. de origine Beguardorum. Alex. Rossaeus, in πανσεβέια. Pulsi sunt Basileâ, annitente inprimis Iohanne Mulbergiô, insigni Contionatore, Dominicanô, eorumque domicilia partim Nosocomio magno, partim Episcopo: supellex autem Franciscanis cessit, A. C. 1411. Vide Christ. Urstisium Hist. Basil. Stumpsium, etc. Quibusdam ex illis A. C. 1403. iam ididem conversis, Spelmann. Glossar. Archaeol. Paulo exactius sic de illis Phil. a Limborch: Beguini, inquit, fuerunt Monachi Ordin. B. Francisei, dicunturque passim, de tertia Regula D. Francisi, qui, cum Clemens V. saltem granaria habee vel cellaria, in quibus rerum mendicando collectarum con servationem facerent, Franciscanis concessisset, dissensum suum testati, contenderunt, nec hoc quidem licere, paupertatis Ftanciscanae persectionem hôc modô labesactari, nec Papam habere auctoritatom cir ca regulam Francisci dispensandi; idque si faciat, illius decreta tuto posse contemni. Circa quae tempora Petrus Iohannis Olivus inter illos seripsit Postillam in Apocalypsin, quâ quae de bestia et nieretrice Babylonica dicuntur, applicat Papae et Ecclesiae Romanae. Post Clementem Iohanni XXII. Franciscanis concedenti, ut possint granum, panem et vinum, in granariis et collariis recondere, non minus acriter obmxi, Papae auctoritatem impugnare coeperunt, inde Haeretici iudicati atque Inquisitioni subiecti, Decreto cuius initium, Gloriosam Ecclesiam, datô Avenione A. C. 1318. Cum autem sic non cessaret contentio, et Berengarius in Concil. Narbonensi illorum causam defenderet, ab Inquisitore Ioh. Bemmio ipsi palinodia indicta est, is vero, ad sedem Apostolicam appellatione interposita, Avenionem ivit ac Papae summam rei exposuit. Hic Berengarium honesta in custodia retinuit, ac omnibus Academiis virisque doctis ubique terrarum ad disceptandum proposuit, Num pertinaciter affirmare, D. I. Christum eiusque Apostolos non habuisse aliqua in speciali, nec ctiam in communi, foret haereticum censendum? Convenêre itaque Perusium undiquaque Fratres Minores, aderatque Mich. Caesenas ordinis Generalis, qui Beguinorum sententiam approbârunt, Papa vero edictum de usu rerum a dominio distincto promulgavit. Contra quem cum protestaretur Fr. Bonagratia Bergom. Ordims Procurator a Capitulo constitutus, et appellationem ad futurum Pontisicem vel ad concilium Oecumenicum interponeret, Papa novô Decretô assertionem, quâ statuitur, Redemptori nostro, eiusque Apostolis, in his quae ipsos habuisse S. Seriptura testatur, neququam ius ipsis utendi seu consumendi competiisse, nec illa vendendi seu conandi ius habuisse, aut ex ipsis alia acquirendi, haereticam declaravit. Insuper Caesenatem, cui assistebant Bonagratia praefat. Petr. Corbarius et Guil. Ockam Anglus, anathemate ferit, A. C. 1329. una cum sociis eius: e quibus Cortarius, dirâ hâ sententiâ atque insuger Fratrum Minarum Parilus congregatorum iudiciô de hac re territus, opinionem suam revocavit et absolutus est. Mich. Caesenas vero, sub imperio Ludovici Bavari Imper atorus cum sequacibus suis tutus vixit, scriptis variis causam suma tuitus. Quos proin sententialiter condemnavit Gerardus Odonis,ei in Gener alatu Ordinis suffectus, et Iohannes Papa 38 et 259. Sanctiones contra eos promulgavit, diras eius innovante postmodum et aggravante Benedictô XII. A. C. 1335. Vide praefatum Auctorem, Historiâ Inquisit. l. 1. c. 19. apud quem etiam libro Sententiarum Inquisit. Tholosanae, nunc primum ab illo edito, varias in Beguinos latas sententias legere est.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.